De Admirandis, Pag. 232
 
Vanini, De Admirandis

/p. 232/ erythrinis sexus altera pars sola est, quae sine

mare in sese ova concipiat. In quibusdam neutra,

ut in anguillis et purpuris, e quarum saliva,

non coitu, purpurillae suboriuntur. Ita apes

genitale quiddam in cellulis ponere par est, e

quo apiculae progignantur. Ex rore et Sole vermiculi

generantur in folijs, papiliones, aranei,

cinaedi, limaces, erucae in brassicis, lactucis,

vitibus, etc., nec ex putrefactione, nam

neque fabas esse putridas cum in ipsis bestiolae

gignuntur certum est; quanto commodius

lectus ros ille atque fotus calore parentis genitalis,

tanquam ab architecto in schadonem

animabitur?

.

DIALOGUS, XXXVII.

De prima hominis generatione.

Alex

Sed missas faciamus apes et dic,

sodes: quomodo primus homo

formatus sit? I. C. Diodorus Siculus

prodidit primum hominem

fortuito e limo terrae genitum.

Alex. – At si ita est, cur post orbis primordia,

quae a quingentis mille annis Atheus

ille deducit, ex huiusmodi procreatione nullus

extitit genitus? I. C. – Non desunt et alij, qui hanc

fabellam pro vera historia crediderunt. Siderum

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum